Tycho Brahe

1546-1601 / Denmark

Ad Daniam Elegia

Dania quid merui, quo te mea Patria læsi,
Usque adeo ut rebus sis minus æqua meis?
Scilicet illud erat, tibi quo nocuiße reprêndar,
Quod maius per me nomen in Orbe geris:
Dic, age quis pro te tot tantaque fecerat ante,
Ut veheret famam cuncta per Astra tuam?
Quis facturus adhuc? quis quæ preciosa reliqui,
Digeret, expediens usibus apta suis?
Mittitur is Huennam socio comitatus ab uno,
Secreta Uraniæ quem bene nôße putant.
Venit et ut vidit spectacula maxima Divæ
(Pauca licet remanent) obstipuiße ferunt.
Quid faciat rerum ignarus? quî talia pandat,
Nec conspecta unquam nec sibi nota prius?
Astat inexpertus, Fabricarum nomina quærit,
Quærit tractandi (res pudibunda) modum.
Ne tamen ignarus frustra acceßiße feratur,
Quæ referare nequit, vellicat invidiâ.
Nec mirum, meus hunc quia forte instruxerat osor,
Qui mihi jamdudum clam parat omne malum.
Hoc quoque sic a te, Tellus nativa, ferendum,
Hæc etiam meritis gratia danda meis,
Ut cuæ nôße nequis, carpas oneresque cavillis
Multimode, nostrum diminuasque decus.
Te celebrem studui meritis augere per Orbem,
Tu mihi sed rursus detrahis immerito.
Hæc sed parva puto, longe his graviora ferebam,
Vix isthic nostri cura favorve fuit.
In Patria latui toto bene cognitus Orbe
(Ut multos alias delituiße liquet).
Sunt alij fundis, titulis et honoribus aucti,
Par quibus aut ætas aut genus eße nequit.
Ast ego Brahæus de quinis fratribus unus
Et genitus primo, vix reputatus eram.
Non tamen invideo, miseret magis ista secutos,
Nil quibus est solidi, quæque caduca nimis.
Vix aliqui nostros ibi suspexêre labores,
Herculeis quamvis æquiparare licet.
Alcides feßo (ut referunt) subvenit Atlanti,
Ne rueret præceps machina vasta poli:
At Ptolemæe tuis, Alphonse, Copernice, vestris
Lapsibus occurrens ipse ego sisto pedes.
Ut Coeli vestram deluserit orbita curam,
Edocui, licet hæc cura stupenda foret.
Firmavique novis Coeli laquearia fulcris,
Ne capiat rimas postmodo, neve ruat.
Posteritas grato valuti testabitur ore,
Gratia sit nostro tempore muta licet.
Quanta Machaoniâ simulac effecimus arte,
Quæ facile ægrotis morbida membra levat.
Dania si taceas, Norici Suecique loquentur,
Sensit ubi nostram plurimus æger opem.
Nec tamen hinc lucrum sectabar, ut undique moris,
Gratis quippe dabam parta labore gravi.
Nimirum hoc fuerat, cur tanta odia invida sensi,
Hinc abitus nostri manat origo vetus.
Quæque diu latuit nec aperte prodita, donec
Invidiæ virus, qui stabiliret, erat.
Sic vitium pepulit virtutem, non mala caußa,
Disceßu in nostro crimen abeße juvat.
Quantas sustinui curas, impendia quanta,
Ut fieret celsum, quod meditabar, opus?
Quam multis etiam Sophiæ mysteria pandi,
Quos alui longum sumptibus ipse meis?
Pluraque præterea, vereor quæ dicere cuncta,
Ne proprias laudes enumerare ferar.
Pro quibus (ô Superi) mihi gratia reddita talis,
Sex ego cum Natis Matreque ut exul agam.
Sum tamen haud exul, libertas obtigit ampla:
Exilium in Patriâ verius ante tuli.
Nunc ego prosper ago, proprij nunc juris alumnus,
Nunc mihi pro Patriâ maximus Orbis adest.
Excipientque alij, sic prospiciente JEHOVA,
Gratus erit cunctis noster ubique labor.
Tu licet hunc renuens spernas damnisque fatiges,
O Patria, ô laudis prodiga facta tuæ!
Ergo ingrata vale; Patria est mihi quælibet ora,
Quæ volet Æthereis æqua litare sacris,
Quæque volet nostros agnoscere grata labores,
Quæ mihi pro meritis non feret immerita.
Dania sed (fateor) satis excusabilis in se est,
Codolet et proprijs ingemit ipsa malis.
Tu quoque magnanimi Friderici Heroïca proles,
Inscius hîc culpâ, Rex generose, vacas:
Invitisque alijs, animus quibus integer, ista
Fiunt: Dij faciant non mage prava sequi.
Sunt aliqui pauci, quibus haud tamen ipse nocebam,
Qui mihi quâ poßunt arte doloque nocent;
Hi valeant, meritisque suis quæ digna reportent,
Vindicis ut statuent Jura verenda Dei.
Salve Ranzôum venerande Henrice propago,
Uraniam primus qui capis hospitio.
Hîc ubi vicinas Hamburgi moenibus amplis
Wandesburga novas Arx habet alta domos,
Quas sibi construxit memoratus is optimus Heros,
Octo gerens vitæ lustra peracta suæ.
Det Deus Astriferi sapiens moderator Oplympi,
Nos hac utiliter sorte locoque frui.
Ipsius ut cunctis pateant miracula Terris,
Æthere in abstruso quæ latuêre diu.
Quin tua Ranzovi, donec sibi sidera coelum
Vendicat, hospitij fama superstes erit.
286 Total read